- POSTERIROES appellantur
- POSTERIROES appellanturqui ultra trinepotes sunt et omnes reliqui descendentes, l. ult. §. Parentes, ff. de gradib. et ad fin. quos et minores latinis dici Servius scribit ad Aen. l. 8. Maligna proin illa Caligulae fuit interpretatio, quâ posterorum nomen ad filios coarctabat, negans ultra hunc gradum debere posteros intelligi, quemadmodum in eius Vita Suetonius scribic, c. 38. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Idem nomen fuit librorum Labeonis ICti qui qui post mortem eius editi sunt: unde Posteriores Labeonis libri saepe in Pandectis laudantur. Vide A. Gellium l. 13. c. 10. et Brissonium apud Calvinum, l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.